monumenta.ch > Isidorus > B
Isidorus, Differentiae, 1, De littera A <<<     >>> De littera C

De littera B SHOW APPARATUS

71 Inter Benignitatem et bonitatem. Stoici ita definiunt : quod benignitas sit virtus ad benefaciendum exposita, lenis, blanda, dulcis alloquio, ad omnium bonorum familiaritatem invitans, bonitas autem bene quidem facere et praestare quod poscitur parata est; non tamen novit suavis esse consortio, et sua cunctos invitare dulcedine.
72 Inter Beatum et felicem. Beatus sibi tantum est, felix, et aliis, ut est illud Virgilianum: Sis felix nostrumque leves quaecunque laborem. Felix autem dicitur, per quem datur et accipitur felicitas, ut felix tempus, felix locus, felix eventus.
73 Inter Beatus, honestus, fortunatus. Beatus animo, honestus moribus, fortunatus substantia.
74 Inter Bibere et potare. Bibere naturae est, potare luxuriae.
75 Inter Balineum et balneum. In prosa quotidiano sermone balineum, in versu balneum dicimus.
76 Inter Barbam et barbas. Barbam hominum, barbas pecudum vel herbarum dicimus. Barbas et hominum, ut apud Virgilium: Barbas incanaque menta regis Romani.
77 Inter Bucinam et bucinum. Bucina est tuba qua signum datur in hostes, Bucinus ipse clangor canoris.
78 Inter Bellum et praelium. Bellum indicitur, praelium geritur. In bello enim non statim praelium; in praelio autem statim et bellum. Unde et apud antiquos tuba praelii signum erat, belli buccina. Item bellum totum est, id est, totus conflictus, ut Iugurthinum [Al., iurgium), civile, Punicum. Pugna unius diei, praelium pars pugnae, licet et pugna duorum sit aliquando, et sine ferro, unde et a pugno dicta est.
79 Inter Balsamum et opobalsamum. Balsamum est arbor ipsa, opobalsamum succus collectus ex arbore. Nam opos dicitur succus. Probatio autem balsami, ut dicit Plinius, haec est: quod si contra solem feratur, et corruptum non sit, manum ferentis exurit.
80 Inter Bassos et bassus. Bassos nomina propria sunt, Bassus vero appellativa nomina sunt.
81 Inter Barbarismum et soloecismum. Barbarismus fit in una loquela, soloecismus in pluribus.